monumenta.ch > Plinius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 24
{IV} Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus in Iunonis aede Aesculapius ac Diana.